Music Song Lyrics

Music Lyrics
Browse: 0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Custom Search
Main Menu
Home
Top Lyrics
Newest Lyrics
Contact
Submit Lyrics
 
Members Area
Remember me
Forgot password
Sign Up




Music Lyrics » » Lyrics - Lyrics


De Bello Gallico 4.34-36 Lyrics

[34]
Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.

[35]
Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.
https://www.elyricsworld.com/de_bello_gallico_4.34-36_lyrics_caesar.html

[36]
Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt.

Latest lyrics from Caesar: You may also like these song lyrics:
For My Inspiration Lyrics
POTENT Lyrics
Go Go Mobile Lyrics
Talk About, Tattoos Lyrics
Horrorscope Lyrics
Visions Of Mars Lyrics
You Knew Lyrics
Only One Lyrics
Konfetti Lyrics
Candy Kane Lyrics


We tried to make Caesar - De Bello Gallico 4.34-36 Lyrics accurate, but if you find any mistake in De Bello Gallico 4.34-36 Lyrics please use the submit lyric link from the left menu to submit the right version. You can also submit Caesar Lyrics that are not currently present in our site using the same link. We appreciate that.

Other options:
De Bello Gallico 4.34-36 lyrics @ songlyrics.com


All lyrics are property and copyright of their owners. All lyrics provided for educational purposes only.
�2004-2011 elyricsworld.com

Lyrics